PETRI BEMBI DE AETNA AD ANGELVM CHABRIELEM LIBER. Factum a nobis pueris est, et quidem se- dulo Angele; quod meminisse te certo scio; ut fructum studiorum nostrorum, quos ferebat illa aetas n tam maturos, "q" uberes, semper tibi aliquos promeremus: nam siue dolebas aliquid, siue gaudebas; quae duo sunt tenerorum animorum ma xime propriae affectiones; continuo ha- bebas aliquid a me, quod legeres, uel gra- tulationis, uel consolationis; imbecillum tu quidem illud, et tenue; sicuti nascentia omnia, et incipientia; sed tamen quod es- set satis amplum futurum argumentum amoris summi erga te mei. Verum po- stea, "q" annis crescentibus et studia, et iudi cium increuere; nsq; totos tradidimus graecis magistris erudiendos; remissiores paulatim facti sumus ad scribendum, ac iam etiam minus quotidie audentiores. A Iaq;, quas pueri miserimus ad te lucubra tiones nostras, numerare aliquas possu- mus; quas adolescentes, non possumus: quo in consilio nobis diutius permanen dum esse non puto: nam ut interdum n loqui moderati hominis est; sic semper silere cum eo, quem diligas, perignaui: neq; Hercule; si in officio permansimus in prima aetate; debemus nunc, tan"q" inexercitati histriones, in secundo, aut tertio actu corruisse. praesertim cum aemulatio tuorum studiorum Angle nos non excitare modo languentes possit, sed etiam incendere; quippe, qui multa, et praeclara habuimus a te semper, habe msq; quotidie et consuetudinis nostrae testimonia, et doctrinae tuae. Quare si cuti pueri scriptiunculas nostras, quasi la ctentis ingenii acerbitatem, detulimus ad te; sic nunc deinceps etiam ad te adole scentiae nostrae primos foetus deferemus; non quo me ipse plus ames: nam iam id fieri posse uix puto: sed plane quia ita de- bemus inter nos: neq; enim arbitror cario rem fuisse ulli quenquam; "q" tu sis mihi. Sed de his et diximus alis satis multa; et saepe dicemus: nc autem; quoniam iam quotidie fer accidit postea, "q" e Sicilia ego, et tu reuersi sumus; ut de Aetnae incendi- is interrogaremus ab iis, quibus notum est illa nos satis diligenter perspexisse; ut ea tandem molestia careremus; placuit mi hi eum sermonem conscribere; quem cum Bernardo parente habui paucis post diebus, "q" rediissemus; ad quem reiicien- di essent ii, qui nos deinceps quippiam de Aetna postularent. Iaq; confeci libr; quo uterq; nostrum cmuniter uteretur: n cum essemus in Noniano; et pater se (ut solebat) ante atrium in ripam Pluuici contulisset; accessi ad e progresso iam in meridianas horas die: ubi ea, quae locuti sum "9" inter nos, fer ista ft. Tibi uero nc oration utriusq; nostr, tan"q" habeatur, A ii explicabo; non tan"q" recenseatur. Igi- tur; cum illum multa in umbra sedentem comperissem; ita initium interpellandi eum feci. PETRVS BEMBVS FILI VS. Diu quidem pter hic sedes: & certe ripa haec uirens; quam populi tuae istae densissimae inumbrant; & fluuius alit; ali quanto frigidior est fortasse, "q" sit satis. BERNARDVS BEMBVS PATER. Ego uero fili nuspiam esse libentius soleo; "q" in hac cum ripae, tum arborum, tum etiam fluminis amoenitate: neq; est, quod uereare, nequid nobis frigus hoc noceat, praesertim in tanto aestatis ardore: Sed fecisti tu quidem prbene; qui me ab iis cogitationibus reuocasti; quas & libentis- sime semper abiicio, cum in Nonianum uenitur; et nc quidem nobis nescio quo pacto furtim irrepserant non modo non uocantibus, sed etiam inuitis. BEMBVS FILIVS. De rep.~ sci licet cogitabas aliquid, aut certe de trium uiratu tuo: saepe enim ex te audiui (si fieri possit) uelle te, in agris cum esses; quoniam tibi id cum modice continge- ret, tum etiam perraro; de iis, quae in ur be agantur, tan"q" lethaeo aliquo sumpto poculo, nihil omnino rcordari. BEMBVS PATER Est ita, ut dicis: nam cum ab urbe propterea me, frequentiq; hominum; tan"q" a flucti- bus, in hunc solitudinis portum recipi am; ut relaxem a curis, remittmq; pau lisper anim; mq; ipsum restitu mihi, atq; ad reliquos confirmem labores; ut in ludis athletae solent; qui cum aliquo in cursu desudarint, considunt parum- per, reuoc ntq; sese, ut sint ad reliqua postea certamina ualentiores; si tamen illae ipsae me rus etiam prosequuntur, quas fugio curas, et sollicitudines; pro fecto nihil ago: quod mihi quidem nunc ipsum euenit: qui cum solus in hac ri- pa consederim, ut dignum aliquid isto A iii silentio meditarer; ecce ita etiam unda illa ipsa resorbuit urbanorum nego tiorum; paulatmq; in triumuiratus mei curas delapsus sum. B.~ F.~ Ita sane coniectabar: uisus es enim mihi ian- dudum nescio quid multa cogitatione commentari; neq; eo uultu, quo esse hic soles, hilari, et soluto; sed, quo te in ur- be conspicimus, contractiore interdum, ac graui. B.~ P.~ Recte con- iectabare: Sed ista tandem, quoniam ni- mis iam molesta sunt, obliuiscamur. B.~ F.~ Vtinam ipse id possis pter; tibiq; istud (quando ita te iu uat) tam facile factu esset, "q" mihi: sed o- mnes curae, quae quid sint maximae, ita se habent; ut, si insequaris, non fugiant; si fugias, etiam insequantur: munus autem istud tu cum est ipsum negotiosissim per sese; quippe, aquo fer omnes reip.~ nostrae partes pertractantur; qudq; uni uersae ciuitatis, caeterarmq; urbium, nostrarum aduocationem agit, et susti- net; tum uero illud etiam accedit; "qp" tu is es, qui maxime omnium tranquillita tem animi, requietmq; dames; quo fit, ut magis etiam illa sentias, quae te pre- munt. B.~ P.~ Est fili, et sa- ne causa illa quidem non leuis, quae mi- hi labores adauget meos: sed tamen (ut uerum fatear) aliud quiddam maius me mouet; quod ipsum nuper me in ur- bem reuocauerat, sic dum sederem; re- uoctq; saepissime. B.~ F.~ Quid il lud tandem est? B.~ P.~ "qp" reip.~ cau- sa non commoueri neq; uellem, si pos- sem; nq; possem, si uelim: nam cum ab ineunte aetate ita uitam instituerim me; ut patriae adessem semper; prodessem, cum possem; potuerim aut nonnun"q" uel iuuenis et domi, et foris; illa uero me saepe muneribus reliquis, saepe legationi bus honestarit; eam ipse si deseram nunc, cum et expientia, et csilio, et auctoritate A iiii plusualeo; quid sit aliud, "q" si tu me iuue nis senem destituas, filius patrem? B.~ F.~ Duas igitur causas praedicas pter curarum tuarum; duras tu quidem illas, et graues; uerum, quia te sciente a te ipso proueniunt, perferendas: nam qui te idem et actionibus tradidisti, qui bus otio inimicius esse quid potest? et rus amas, secesssq; istos tuos; quae quidem, cum multo diutius ipsis careas, "q" fruaris, uitam sibi illam efficiunt molestiorem; dolendum tibi non puto; si te uel illis ip sis rebus condemnes, quas fugis; uel fugi asomnino, quae te iuuant. Sed illud tamen quale est, quod te dixeras reip.~ cau sa commoueri? an te fortasse mi pter mo tus ii Galliarum perturbant, qui ferun- tur? B.~ P.~ Mini- me illi quidem: uerum admodum gau- deo te e Sicilia rediisse: nam si aliquid eue nerit; malo te hic esse, ubi omnes sumus; "q" illic, ubi neminem habes tuorum. B.~ F.~ Equidem adsum ac libens cum ea de causa, tum quia uobis omni- bus carebamus iam nimium diu: caue ta men putes nobis hoc Siciliensi biennio quicquam in uita fuisse iocondius. B.~ P.~ Gaudeo et id quidem: dq; ip sum ex eo suspicabamur, "qp" nondum ad nos cogitabatis. Sed postea, "q" in eum ser monem incidimus, ut de Sicilia loquere mur; narra mihi quemadmodum ea se habent, quae de Aetnaeis ignibus et fe- runtur passim, et perleguntur: te enim accessisse illuc cum Angelo tuo, totmq; montem perlustrasse audiebamus: et no bis quidem certe nunc uacat: quid enim istoc aestu agamus meridiani? neq; est, quod ego soleam libentius, "q" de naturae miraculis audire. B.~ F.~ Haec uero, ut libet; modo ualeam recen sere: et quidem eius modi sunt; ut tibi audi enti afferre uel magnam possint; mihi cer te narranti semper aliquam afferrant uo- luptatem: quan"q" quidem iam hoc ipsum facimus nimis saepe: "q" enim multis nos eadem ipsa censes postea, "q" e Sicilia reuersi sumus, narrauisse? Sed consurge (si placet) ab hac umbra: nam in ripis qui dem omnis quae fit accubatio, ea si lon- gior est, esse admodum grauior solet: atq; ad illa buxeta nostra (si tibi uidetur), se- d sq; pergamus. B.~ P.~ Perini- quum tu quidem facis; qui de ignibus lo quuturus ab umbra, et frigore deceden dum putas: sed (quando ita uis) propter aquam potius in ripa deambulemus; et cum fluuio sermoni reliquo demus ope ram loquentes: ita mihi uidebor melius tuas illas flammas Aetnaeas (si me offen derint) Pluuici mei unda temperaturus B.~ F.~ Illae uero neq; te offen dent, cum absint longissime; neq; hic si adessent, restinguere illas posset Pluui- cus tuus; cum mare ipsum etiam cedat illis uolentibus, atq; earum ardoribus contrahatur. B.~ P.~ Magnum exordium inceptas fil; ac iam plan uix credenda sunt ista, quae dicis: uerum, qui ita fiat, explana id etiam mihi. B.~ F.~ Faciam, ut iubes: sed opus est nte, "q" ill ueniam; ut aliqua te prae doceam dq; insulae, dq; montis natu ra; quibus cognitis ad ea, quae postu- las, recta pergemus uia. B.~ P.~ Age, ut libet; modo ad illa etiam al- quando ueniamus: quin etiam mihi fe ceris gratissimum; si ea lege inceperis, ut nequod pulchrum praetereatur; siue uidisti aliquid, siue audiuisti, siue quid es ipse commentatus. B.~ F.~ Ego uero (si placet) iter tibi nostrum omne ordine ipso, quo factum est, recensebo; tq; a Messanae menibus usq; in Aetnae cacumen perducam. B.~ P.~ Placet, et cupio: incipe igitur; uimq; ip sam omnem reminiscere, et tane"q" recur- re, si potes. B.~ F.~ Agam se dulo id quidem: taq; (ne te teneam diu tius) Quartusdecimus mensis agebatur; ex quo ego, et Angelus meus apud Con stantinum praeceptorem graecarum lit- terarum studiis exercebamur: neq; sane adhuc uacuum ullum tempus dedera- mus nobis laboris; ac ne unum interea in tegrum remiseramus diem. B.~ P.~ Nimium fuistis assidui uestris in studiis adolescentes, uel etiam superstitiosi: an- num, et menses nouae linguae rudi- mentis incubuisse nullo intermisso die? mirum; si uos uel habitudo illa prior destituit, uel color: nos tamen e naui- gatione traxisse uos pallorem istum, et maciem putabamus. B.~ F.~ Ita euenit: sed en tibi: iam tandem nos ipsos respeximus: placuit enim ut Ae- tnam uiseremus; atq; interea, dum ani mi relaxarentur, quod efficere uel oc- cupatissimi debeamus, tantum natu- rae miraculum etiam feriati nosceremus: ita iocundis aliquot sumptis comitibus, qui nos perductarent, confesso equo Mes sanam reliquimus: sed iter facientibus no bis Taurominium usque memorabile nihil comspectum est: summa enim litto ra eraduntur. A leua statim Rhegium, et Brutii agri paruo primum, mox latiori maris interuallo aperientibus se se paula tim angustiis prospectantur; a dextra col les continui imminent, Bacchi tota fera- cissima plaga, et Mamertinis uinetis mi nus fortasse, "q" olim fuit, tan"q" ab ipsa uertustate contritis iam laudibus; sed ta men fatis nunc etiam percelebris. In me dio fer itineris, uel paulo amplius castel lum Nisus ex aeria montis rupe uiatori bus late prospicitur; unde illud deve- ctum. Ouidianum, Nisiades matres, sicelidsq; nurus: Incolae uallem etiam omnem, quae sub- est, Nisi regionem uocant. B.~ P.~ Erit isto sane modo etiam aliquid infra Tau rominium memorabile: nam de hoc poe tae uersu (si recte memini) nobis pueris nondum inter grammaticos conuenie- bat: qua quidem in readhuc illi arbi- trum si quaerunt; plane uideo eam ctro uersiam posse dirimi a Niso tuo; a quo ne scio "q" blande caeteri hospites suscipian- tur; te certe (ut illi dicerent) etiam elegan tiorem remisit: Sed sequere. B.~ F.~ Taurominii cum ueterum monumento rum reliquiae plures uisuntur, templa, sepulchra, acquaeductus: quin saepe teme re graeca numismata passim effodiuntur ffabre facta illa quidem, neq; in aes mo- do insculpta; sed in argentum, sed in au- rum; quod etiam Syracusis plurimum, et fer per totam insulam euenit: tum eti am coctile theatrum adhuc manet paulo, "q" id, quod Romae uidimus, minus; nisi "qp" illud amphitheatrum est: quae qui- dem omnia e inspexi diligentius; "qp" te recordabar plurimum semper uete- rum hominum imaginibus, monumen ts que, tan"q" uirtutum illorum, et gesta- rum rerum testibus, oblectari. Vrbs ipsa loco praecelso, atq; edito sita, et m tium angulo promissa in pelagus pro- spectum maris Ionii late hinc inde do- minatur: theatrum ultimam anguli ru pem insedit, qua collis conspicuus ante omnem urbem in circum planitiem du cens audentior procurrit in mare; atq; hinc fluctibus, inde urbe medius ipse ter minatur. E Taurominitano demissi iu go, et littore paulatim relicto, uallmq; ingressi; quam a leua Aetnae radices, a dextra Taurominitani montes effici- unt; per eam Randatium usq; perueni- mus nouum oppidum, et in Aetnae ra- dicibus, qua parte mediterranea despe- ctat, situm. iter totum a Taurominio no bis quatuor, et uiginti mil.~ pass.~ comfe- ctum est.~ uallis sonoro, et petuo flumine scinditur, et irrigatur. Platani numerosa sylua utrasq; ripas inumbrantes maxi- mam sibi uallis partem egregiae incolae uendicarunt. B.~ P.~ A in tandem, Pla- tanos illae habent ripae? B.~ F.~ Pulcher rimas illas quidem, et multissimas; ut non Platonem modo, aut Aristotelem, scho- lasq; omnes mitiores suis umbris inuitare possint ad philosphandum; sed etiam Gymnosophistas durissimos illos quid homines, et sole admodum delectatos. B.~ P.~ Qum uellem; ut cum earum dua bus possem ego, uel tribus arboribus eti am omnes illas fructiferas arbores quas in quinquuncem dispositas habemus, com mutare. B.~ F.~ Vtinam illae tibi potius pter iis stantibus totum Pluuicum obdu xissent: potert enim uel uniuersum No- nianum: sed nescio, an isto sub coelo pro uenirent. B.~ P.~ Equidem arbitror: nam illis postea, "q" in Itali trauectae sunt et quidem ab ipsa Sicilia primum, mult& urbes abundauere; quan"q" posteriorum hominum negligentia deperierint: nos enim; dum Romae essemus; unam, quae in ima ripa speculi est Dianae Aricinae, pro miraculo uidimus. Sed nihil est pro fecto (mihi crede), nihil est fili (ut ego semper dicere soleo); quod effici ab ho- mine cura, diligentiq; non possit: nos enim (ut de me ipso loquar); quibus ta- men; ex quo hanc uillam exaedificaui- mus, iam inde nte, "q" tu es natus, consu mere hic nondum etiam licuit triginta in tegros dies; neq; quando licebit scio, cu- piam certe semper, et peroptabo; uides "q" multos tibi profuerim "9" ordines pulcher rimarum arborum uel nostratium, uel aduenarum? "qp" si etiam Platanos habuis- sem; nun"q" illae me uiuo periissent; et ha beres tu quidem nunc, quo melius inuita re posses Faunus tuum; et ille, quo li- bentius accedere. B.~ F.~ Vellem equi dem mi pter: sed (quando id effici n po test) oblecta te populis tuis: tum etiam (si B placet); sicuti matres filiorum nomina, qui desyderantur, in eos saepe transfe- runt, quos habent; ita et nos Platanos il- las uocemus. B.~ P.~ Mihi uero placet illas populos semper uocari: atq; haud scio, an etiam cum eas tempestas ue tustsue consumpserit (ut ait ille de quer cu Mariana), tamen erit in Noniano po pulus, quam Bembeam populum uoct: ita mihi quidem uidetur illas aeternitati cmendasse suis carminibus Aurelius no ster. Quare; Quae uitreas populus arduo Bembeas ad aquas uertice tollitur Viuum cespitem obumbrans, Intonsa bicolor coma sit semper populus: crescat; surgat altius uel aquila ista, uel poetae uersu: sed (ut ad Platanos redeam) non t mea causa istud ipsum cupieb fili, "q" tua: ego enim me ob lectaui fatis; t experiendo illud didici, ut nequid admirarer: neq;; si quid fero alquando, quod facio semper, cum li- cet; siue aedifico aliquid, aut paro; pro- pterea id facio, uel quia illis omnibus re bus putem me esse usurum, cui me ipso uti iam meo ipsius iure non licet; uel quia non facile illa possem contemnere, quibus carerem: quid enim mihi potest iam ad eos dies, qui mihi reliqui sunt ad uiuendum, esse non fatis? uobis ista pa- rantur puri; uobis ista (in"q") non mihi: scio enim "q" a parentibns quaesita ista dul cius accipere soleant filii, "q" ipsi facile com parare; siue "qp" in quaerendis rebus pleriq; laborem fugimus, in partis omnes uo- luptatem amamus; siue "qp" in iis, quae nobis a maioribus nostris relinquuntur, insit etiam memoria illorum, qui tradi dere; quae illa nobis nescio quo pacto, cum sanctiora efficiat, t certe facit mul- to eti iocundiora. B.~ F.~ Mihi quid pater et nunc ista carissima sunt, quae, qua es in nos amoris exubertia, a te uideo dici B ii et erunt semper, dum uiuam, fixa ani- mo et memoriae meae; cupiq;, ut ex iis ipsis rebus, quae mihi a te, quaq; fratri comparantur meo, longissimam ipse nobiscum percipias uoluptatem: sed si tibi nos un"q" naturae lege superui uemus; habeo alia ego (ut de me tantum loquar: nam de fratre quan"q" multa pos sent dici, malo illi integram causam re- linquere respondendi tibi), habeo alia (in"q"), quae mihi sanctissimam tui memo riam semper efficient etiam absq; Nonia no tuo; quippe, qui me puerum edu- caueris non diligenter modo; sed plan (quod uere mihi uideor esse dicturus) eti am religiose; habueris tecum in legatio nibus tuis; imbueris optimis moribus; omnibsq; bonis artibus (quod in te es- set) ita semper institueris; ut uerear, ne sim prorsus ingratissimus, ultra haec mi hi a te si quid un"q" relict optauero; tum si de iis ipsis tibi non ego semper maiores gratias habuero, "q" si mihi magnificas uil las costruxisses. Quare ista quidem de causa nihil est san, quod labores B.~ P.~ Ego uero ac multum: nam, qui tibi illa praeparaue- rim; quae sunt longe potiora meo qui dem iudicio; et (ut uideo) etiam tuo; curandum est etiam mihi, ista tibi ut ne desint; quae, cum minora quidem sint, ualde tamen sunt necessaria: quemad- modum si te quis ad coenam uocet; fer- culq; asserat cum uaria, tum sumptuo- sa; uina multifariam apponat; mini- stros adhibeat; calices quaerat, et uasa uel aurea, uel gemmata; nisi statuerit triclinium, aut mensas in hortulo dis- posuerit, ut tibi stanti coenandum sit; certe tu ill nihilo probes magis, "q" si tam multa omnino non parauisset: Ita mihi eueniet patri: nam "qp" te recte instituerim a puero; mcum habuerim semper; utrq; lingu te docendum curarim id est ad coe- B iii nam uocasse te fatis dubiam, et sumptuo sam; in qua depasceres animum tuum, tq; ipsum conuiua elegans oblectares: conuiuae nanq; sumus omnes, dum ui uimus; neq; aliud est omnis uita nostra, qua sub ista mundi luce fruimur, "q" longa concoenatio, aut (ut iam uerius dicam) conuictio: "qp" si nec fedem ullam tibi, nec umbram aliquam praebuero coenan ti; hoc est nisi uiuenti diuersorium, se- cessmq; gratum aliquem parauero stu- diis, et camenis tuis; profecto non tam in illis laudabis diligentiam meam, "q" in his etiam culpabis negligentiam: neq; tam pulchra ea tibi esse uidebuntur, qui bus habundaueris; "q" fuisse illa, quibus carebis, necessaria. ita fiet; ut cum semel abiero; tu me saepius accuses, "q" probes. B.~ F.~ O mi pater; mne tam impium un"q" futurum, ut te audeam accusare? ego te un"q" accusem pater? quid si non tu me saepe monuisses, et ego al- quando scriptum legissem a summis ac sapientissimis uiris, animi bona esse, qu"ae" beatos homines facerent sola ipsa per sese, quaq; opis externae non egerent? ea neq; eripi posse cui"q", nec aetate fenescere, nec morte interire? caetera omnia manca es- se, labilia, momentanea: quae quoniam fortuna, et casu regerentur; tanto esse magis quenq;, quantum illa contemne ret, uel diuitem, uel etiam sapientem? animos nostros ex aetherea fede in hanc corporis labem profectos ea lege, ut ad illam ipsam purgati alquando reuer- terentur, quae hic essent, despicere; ad illa se intendere, quo properarent? me uero, quem ista quandoq; docuisses; ni- si mihi uillam reliqueris, sylumq; pla tanorum; putas tibi esse succensurum? non est ita mi pater: ne putes. B.~ P.~ Non puto. B.~ F.~ Neq; me tam demen tem existimes uelim. B.~ P.~ N existimo. B.~ F.~ Quid ita igitur loquebare? B.~ P.~ B iiii Quia noueram mores hominum; tum etiam pertentare te prorsus uolui, "q" recte ista sentires. Sed omittamus haec iam tan dem fil; atq; ad eam partem sermonis, ex qua egressi sumus, reuertamur. B.~ F.~ Immo uero pater nec reuerta- mur: quid enim amplius nobis cum pla tanis illis? de iis enim loquebamur. Sed (si placet) ad Aetnam potius, de qua fermo haberi coeptus est, properemus. B.~ P.~ Mihi uero prplacet; ita tamen, ut ne festines: tibi enim ego omnes has pomeridianas horas dico. Sed quoniam me impellente nimium iam extra Aetnae terminos prouecti su mus, non cmittam, ut te interpellem saepius; nisi quid erit, quod de ea ipsa te rogem. B.~ F.~ San mons ip se situ, forma, magnitudine, seritate, in- cendiis mirus; demum tota sui qualitate ac specie longe conspicuus, et sibi uni par est. Ab aurora mare Ionium bibit; et Ca tanam fustinet imo in pede: cum sole descendit in insulam, qua Tyrrenum pelagus est; et quae Aeoli"ae" appellantur: laterorsus, in septentriones uergenti Pelorus obiicitur, et Italiae angustiae sunt: contra reliqua insula sbiacet, tra- ctsque ii omnes, qui cum Lilyboeo in Africam protenduntur. Ipsa Aetna ra dices suas fer in orbem deducit; nisi s- cubi orientem, et meridimuersus pro misso cliuo paulisper extenditur: celebs degit; et nullius montis dignata coniu- gium caste intra suos terminos contine- tur. circumitur non minus, "q".~ c.~ mil.~ pass.~ ascenditur fer per uiginti, qua bre uior uia. Imi colles, ac omnis radicum ambtus per oppida, et per uicos fre- quens inhabitatur; Baccho, Pallade, Cerere feraces terrae; armentorum o- mnis generi supra, "q" credas, feracissim&. Hic amoenissima loca circunquaq;: hic fluuii personantes: hic obstrepentes riui: hic gelidissimae fontium perennitates: hic prata in floribus semper, et omni uer na die; ut facile quilibet puellam Pro- serpinam hinc fuisse raptam putet: hic arborum multiiugae species et ad um- bram ualentium, et ad soecunditatem; in qua etiam tantum excellunt caeteras omnes arbores; ut mihi quidem magis huic loco conuenire uideantur ea, quae de Alcinoi hortis finxit Homerus, "q" ipsi Phaeaciae; in qua certe nos, cum e Sici lia rediremus, nihil eiusmodi uidi- mus, quod nos tanto pere oblectaret; ut etiam non inurbane Angelus meus in- terroganti eum cuidam ex Phaeacibus, qui nobis urbem omnem ostentarant, quid nam illi uideretur, ita responderit. Ego Phaeaces debere uos quidem, inquit, Homero permultum existimo; qui uo bis plura etiam tribuit, "q" ipsa natura. referam (si potero) latine; uel certe ut potero: nam aduerti propterea tum eti- tiam diligentius illum ipsum Homeri locum "." Hic nemora in coelum late crescentia surgunt, Punicei pomum grani, malmq;, pi- rmq;, Et dulces ficus, et magnae Palladis ar bor. Non illis borealis hyems, non officit aestas Torrida; sed placidas zephyris spiranti- bus auras Arboribus totum superat foetura per an num: Et pomo insenuere recentia poma priori; Et noua iam miti superaduenit uua ra- cemo. Medius mons nunc uariis arboribus late syluescit, et praecipue pinis, et fagis maxi- mam in magnitudin, multitudinmq; cresctibus; quar illae inferius, hae subli miores sunt: nunc nudo latere arabiles in plagas extenditur; et saepe usq; ad im de scendit, frumentis adeo foecundus; ut cre dita nonnun"q" in centuplam segetem cul coribus ferat. itq; prudenter, ut multa, il lud eti prisci uiri; "qp" nobilissimum tem- plum Cereris in Aetna cstiture: ubi en potius dea segetum coleretur; "q" ubi fru- ges optime prouenirent? atq; id quidem tantum de segetibus: uerum ab uniuersa Aetnae fertilitate (ut opinor) fabula eti emanauit, Aristeum giganta eo in monte ita saluum esse, atq; uiuere; ut neq; ab Ae- tna prematur un"q", neq; flammis coelesti bus inuratur; "qp" optimi, et uberrimi essent fructus, qui per Aetnae loca nascertur, nullo telluris uitio, nulla aeris offensi ma lignitate: n et Aristeos graeci quid illos uocabant, qui uicissent in certaminibus; quod uerb ab optimo deduct credo, quia nisi optimi non uincert: et gigantas scimus esse filios telluris appellatos: ita. quoniam fructus uniuersos tellus, quasi mater, parit; cum fructus Aetnaeos esse optimos, atq; uberrimos uellt dicere; t"q" caeteros superarent; fabulae datus est lo- cus, non inuenuste quidem; si tibi ita ui detur: expecto enim etiam quid tu sentias scire abs te. B.~ P.~ Mihi san uidetur: taq; redde caetera. B.~ F.~ Reddam pa- ter; atq; illa ipsa quidem, quae a princi- pio postularas, et quorum causa ista o- mnia dicta sunt: uentum est enim ad id; ut iam de ignibus loqueremur. B.~ P.~ Verebar san tu ne me longius prouecta res: quan"q" quid longum mihi esse hac in re, qua de nunc agimus, atq; isto in otio potest? B.~ F.~ Curabo id quidem, ne fiat (si potero), "q" potero, diligenter. B.~ P.~ Immo Hercle fiat potius; eti- am id si facere ipse, ne fiat, potes: non enim impedio: illud autem ideo dixe- ram; quia te putabam nte, "q" istuc acces sisses, aliquandiutius erraturum. B.~ F.~ Ego uero existimabam pter errauisse me sic etiam nimis diu. B.~ P.~ Non est ita: sed, ne nunc tandem erremus; perge de ignibus, ut proposuisti: uerum autem, quid tu haeres? B.~ F: Per- gam equidem, ut iubes: sed scin, quam in falebram inciderim? B.~ P.~ Nihil profecto minus. B.~ F.~ Dum tibi ad ignes festino, eam Aetnae partem; quae nobis una restabat de tri- bus (sic enim partiri soleo); et qua sne ad ignes ipsos perueniri non potest; pe n omiseram suboblitus: ita Aetnam, quasi Chimaeram, caecideramus; et tanquam ream, capite mulctaueramus imprudentes: sed agam nunc tutius; ac de utroq; simul loquar. Superior taq; montis pars (nam iam de iis, quae in- fra sunt, diximus) usq; ad summum ca- cumen nuda uariam faciem praeosten- dit: nam alibi semiherbosi tractus sunt intersurgentibus tophis, qui etiam in pedemontana regione passim uisuntur: alibi per summa ora exundans incen- dium saxis fluentibus totas plagas in- occupauit; alibi arenarum campi ma- gnam inlongitudinem, et latitudi- nem extenduntur. In supremo cra- tres duo sunt, quorum alterum, qui minus altissimus est, ipsi uidimus in pu tei rotunditatem angustum, emissis ue luti gemina sponda hinc inde saxis sul- fureo uirore fumigantibus: hunc lapi- dea planities ambtu angusto circnte- net; quo ut primum inscendimus, sulfureis statim nebulis, et suburenti fu mo, ueluti e fornace, percussi ora pen retulimus gradum: mox increscen- te audacia, qua uentus perflabat, pau latim ingressi cratrem ipsum tetigimus manu. Effundebatur inde, scuti ex camino, fumus non intermissa exhala- tione: is tamen etiam scissa per longa in- cendia montis cute, uentis intus furen- tibus; qui eo die imperiosius bacchaban tur; multis in locis sibi faciebat excundi uiam: interdum quoq; de repente ipsis sub pedibus exiliens manere nos uno in loco non permittebat: quin etiam illud accidit; ut quem locum maxime contem plabamur; "qp" erat faxis nuper effusis; et adhuc ignem, et sulfur retinentibus in- crustatus; per hunc, qua parte concesse rat in rimam, interflueret igneus riuus; ac pedes ipsos inter emissa ex riuo saxa urentia profilirent. B.~ P.~ Quid ais? peream, ni me totum commoues fi li, atq; etiam perterrefacis tua ista oratio ne. Quid autem saxa illa? an etiam quen"q" uestrum interlaesere? B.~ F.~ Neminem profecto pater: quin etiam eorum duo, cum refrixissent, quae ma- nu capi poterant, Messanam deportaui mus sulfuris partem seruantia, caetera subnigra. B.~ P.~ Quid enim uos tam ultra temere procedebatis? B.~ F.~ Quia cum licere illic nobis tu to consistere putabamus; tum etiam per- lustrandi studio, uel potius auiditate fe- rebamur. B.~ P.~ An nesciebatis Pli- nium illum maiorem ita occidisse; dum nimium diligenter (ne dicam inconsul te) Veseuiana incendia pertentaret? B.~ F.~ Quid, ni sciremus pter? uerum tanta nos delectatio illius specta- culi detinebat; tanta rei nouitas, tantus inuaserat stupor; ut sui ipsius iam nemo fatis nostrum recordaretur. Sed missa haec faciamus; atq; ad illam planitiem, de qua modo dixeram, reuertamur: quae quidem ita tamen perurebat ipsa; ut ma nus, nisi extemplo retulisses, offenderen tur: pedes duplici calciamento ita pro- pter ascsus difficultatem comparato tue bamur. Ab eo cratere, quem dixi, mons per fundae iactum insurgit ascensu diffi cillimo partim salebris impedientibus, C partim tardantibus arenis; et cliuus sta- tim etiam quoquuersus impendebat. is uniuersi corporis uertex summus est; et tan"q" in urbem arx domina, sic ille in montem prominatur. ab eius inscensu detinuere nos potentissima uis vento- rum, et exhalantes fumi: taq; tibi de il- lo referre quidem aliud nihil possum; nisi tibi ea uis recenseri, quae ab Vrba no monacho accepimus postea, Messa- nae cum esset, homo ille quidem uerissi mus, atq; harum rerum cupientissimus sciscitator: is enim paucos ant nos dies per summam tranquillitatem totum uer ticem perlustrarat. B.~ P.~ Immo uero cupio: noui enim ego illum, atq; amo, quod te non latet; quo mihi futu ra sunt haec omnia illius etiam testimo nio gratiora. B.~ F.~ Aie- bat ille igitur (quando ea tibi narrari postulas; quibus tamen ego tam acce- do ut credam, "q" omnino si perspexis- sem) uerticem illum esse ab ingenti crat re occupatum ambtu circiter qua- tuor stadiorum; emq; non usq; in i- mum descendere eodem hiatu; sed al- uum sibi intus paulatim astringere e- tenus, quoad in medio centro ad euo menda montis incrementa fatis amplo ore foraminatur: tum esse in summa montis corona paruum tramitem, ubi pedes firmentur; ex eo si quis declina- uerit, aut in cratrem obrui, aut e mon te deturbari: stetisse tamen se ibi tam diu, quo brathrum exploraret: eru- ctasse tum montem magno strepore in- cendia caliginosa, et perurentes petras supra os, quantum sagitta quis mitteret, uel e amplius, insurgentes: atq; eum, u luti corpus uiuens, non perflasse semper; sed emissa semel anima cessasse diutule, d respiraret: tum se copiam intuendi habu- isse, quae uellet: mox eiectasse iterum, atq; iterum pari interuallo usquequaq;: C ii interea ingemere intus cauernas auditas; intremere etiam tonitruis montem sub pedibus magno; et formidoloso iis, qui aderant, horrore: ex quo illud mirum uidetur; "qp" qui tum strepitus per tran- quillitatem sentiebantur, eorum a no- bis nihil auditum sit in tanta ferocia uen torum. B.~ P.~ Illud uero nec uideatur fil, neq; plan ipsum est mirum: constat enim (quemadmodum scriptores tradidere) simul cum uentis Aetnae animam immutari: et quo flan te fumos tantum, et caligines exhalet; eo ponente modo puras, modo cras- siores flammas emittere pro surgenti- um uentorum qualitate: alquando eti am effundi torrentes ignium uaria ex- undatione pro, ut intra montis uisce- ra pinguia, uel exilia incrementa sunt: quae cum ita se habeant, illud etiam pos se fieri quis est, qui neget, lenissima uni- us uenti aura eos strepitus intra mon- tem excitari, qui uel furente altero non quet? non enim "q" perflet quis; sed "q" in tret in montem, qumq; se in cauernas illi us, nq; uiscera insinuet, est spectandum. B.~ F.~ Intra montem igiur tu, tan"q" intra pectus animam, sic accipi ab Aetna uentos putas; quibus illa modo spirat leniter, modo uehementius inci- tatur? B.~ P.~ San quidem: nisi tamen ueriora illa sunt, quae de Typheo, dq; Encelado poetarum fa- bulositas concinnauit. B.~ F.~ Veris sima illa quidem fabella est: sed perge tu mihi; atq; etiam pter huius incendii cau sas redde, si placet: nam ex incolis qui- dem inuentus est nemo; qui ea nobis pau lo uerius explicaret. B.~ P.~ Per- gam, ut libet: sed non prius id faciam; "q" mihi dixeris qumodo illud sit, quod tu uerissimam fabellam dixisti. B.~ F.~ Quia san ea demum uerissime fabula est; quae nihil habet C iii ueritatis. B.~ P.~ Pulchre ni mi rum: atq; isto modo ego etiam dicere hi storiam falsissimam possum; ut ea sit de mum falsissime historia, quae falsi ha- beat nihil. B.~ F.~ Non sequi- tur istud pter: sed nos dialecticen e ca ptiosis sophistar circulis, coronsq; ne auocemus: fatis enim habet illic negoti. Quare age mi pter; explana potius illa nobis, quae petimus; ea incendia unde oriantur; et orta quomodo perdu rent. B.~ P.~ Tu uero postulas eti- am sine dialecticis philosophari: quod quidem ipsum fieri "q" possit, uel alio tem pore ex te ipso cognosces; uel cum uo- les, audies de me: nunc uero age, philo sophemur: interea tamen paulisper hoc in cespite confidamus: neq; enim ullis ad huc Nonianis legibus cautum est, ne quis temere quo quo incespite confidat: quem admodum olim urbanis, nequoquo in solio: et ego iam deambulando defes sus sum. B.~ F.~ Tu uero quiesce, ut libet, et "q" diu libet: ego autem et sta- re adhuc possum libentius; et te ita me- lius auscultabo. B.~ P.~ Et quidem hoc etiam licet: sed quoniam ita uis; ut, quibus de ignibus ego te antea interro- garam, de iis tu me nunc audias differen tem; breui expediam, quae sentio: neq; enim nimis multa sunt. Tellus qui- dem omnis Bmbe fili, sicuti nostra cor pora, foraminibus, canalibsq; distincta est, et tan"q" uenis ternotata; siue "qp" omni- no coire non potest quae specie qui- dem multum sibimet disserat intra se se; siue "qp" aut gignit ipsa semper aliquid, aut interimit, et immutat; neq; unum idem omnis, atq; eodem prmanet; siue (ut alii tradidere, et quidem principes in philoso phia uiri) quia plan uiuit ipsa; atq; a m di anima uitam trahens ab eadem mundi anima extra, intrq; plustrat, Sed in omni tellure nuspiam maiores fistul&, aut mea- C iiii tus ampliores sunt; "q" iis in locis, quae uel mari uicina sunt, uel a mari prte- nus alluuntur: nam cum xedit sper ma re, consumtq; suopte contactu, suq; na tura omnia; tum autem, si partem est na ctum aliquam debiliorem, membrq; non adeo robusta telluris; erdit illa mul to facillime; pergtq; in uiscera ipsa, "q" potest: taq; cum in aliena regna sibi ui faciat; uentis etiam facit: ex quo fit; ut loca quaeq; maritima maxime terraemo tibus subiecta sint, parum mediterra- nea. "qp" si eti in sulfuris uenas uenti furen tes inciderint; tum incendia suscitan- tur san non difficulter; quoniam et in sulfure ccipiendi permagna ignis uis in- est, et uenti etiam aliena succendunt ui sua: haec autem tu ut in Aetna ac- cidant omnia, uide, quippe (ut modo tu- te dixisti), quae mare in radicibus habeat, quae sulfurea sit, quae cauernosa; seu "qp" natura ita fuerit semper ipsa; seu "qp" salo alquando subexesa uentos admi- serit aestuantes, per quos idonea flam- mae materies incenderetur. Habes, unde incendia oriantur Aetnae tuae: habe nunc qumodo etiam orta per- durent: in quo quidem nolo ego te il- lud admirari, quod uulgus solet: magn esse scilicet tantas flammas, tam immen sos ignes post hominum memoriam sem per habuisse, quo alertur: quid est enim magnum ipsi magistrae rerum omni, et parenti naturae? quid arduum; quid illa tandem non potest? qui stellas; qui solem; qui coeli conuexa; qui terras o- mnes, ac maria; qui mundum deniq; ip sum, quo nihil est admirabilius, uel po tius extra quem nihil est, quod admire- ris; saepe sine admiratione intuemur; iisdem nobis esse Aetna miraculum po- test? caue sistam imprudens fili; ut tu id putes: nam si naturam respicimus; nihil in Aetna est, quod mirum uoces: si rem consyderamus ipsam; nnne tibi etiam mira uideantur cum alia loca permulta, tum uel Aponi nostri fontes, calidaq; il lae purissimae; quibus natura non tan- tum ut calefacerent dedit, quod erat ta- men ab aquis alienum; sed multum de iure quoq; rerum omnium ccessit, mul tum de nostro, tum aliquid de deor etiam, et suo; ut morbis scilicet mede- rentur non modo sine ullo aegri dolo- re, qua de causa graeco uerbo Aonus nomen inuenit; sed etiam cum uolupta te? taq;, qui curantur, Non uenas referant (ut ait ille); nec uul nere uulnera sanant; Pocula nec tristi gramine mista bi- bunt: Amissum lymphis reparant impune ui gorem; Pacatrq; aegro luxuriante dolor: Nam morbos quidem expellere homi- num plan est rerum usum multarum recte callentium: hoc autem uel sine dolore id efficere; uel (quod multo est maximum) etiam cum uoluptate deo rum mihi quidem uidetur esse propri- um, ipsisq; principis omnium, et pa rentis naturae. "qp" si cum uno Aoni fonticulo, et canali profunda illa compa raueris, inundationsq; omnes Aetnae tuae; fortasse non uerear, ne noster hic colliculus tuo illo monte sit minor. Sed faciam, ut tibi pollicitus sum; et Aetnae incdia qumodo altur, docebo. Quo niam igitur (ut scis) humore, et calore o- mnia concipiuntur; cum et semper ardeat mons, et semper a mari perlustretur; ha bes iam duobus istis uerbis, quod petis: ignis enim; qui detrahit semper aliquid, atq; consumit; gignit etiam semper ali- quid sibi, quod consumat, suo ipsius calo re humectantibus undis tellur, semprq; igni materiam sufficientibus, quo alatur: nam et bitumen maxime, quod sulfuri simillimum est, fit ex terra et limo exu- dante tellure; tum et eiusdem fer ge- neris halumen; quod quia ex salo et ter ra coficitur, ita uocatur. B.~ F.~ Vnde autem saxa, et pumices pter, et eiectamenta illa, quae uomit? quid illa tandem sunt? an sulfur tantum, bitumen, halumen omnia? B.~ P.~ Nequa"q" fil: sed tanta est uis ignium, praesertim inclusorum, et uentis in- tus furentibus; ut non uiscera imbe- cilla modo; sed plan nerui etiam for- tiores corripiantur telluris; et saxa ipsa durissima liquefiant. B.~ F.~ At ea ipsa saxa non alquando defecisse, m tmq; sibi non subsedisse, nnne illud est mirum ptet? B.~ P.~ Neq; id fil quidem mirum: tellus enim sem- per soecunda est sui ipsius; semprq; se met ipsa prturit: nisi tamen malistu cum Pythagora sentire; qui quidem apud Ouidium ita praecipiens inducitur ut audeat affirmare Aetnaea incendia n esse usquequaq; duratura. B.~ F.~ Ego uero, quid sentiam; non sat scio: quan"q" equidem mallem Pythagoram, "q" Em- pedoclem imitari: ille enim quae natu- rae consentanea uidebantur, credebat asse rens mutari quidem omnia, nihil tamen omnino interire: hic; dum curiosius na turae causas perscrutatur; etiam se ipsum imperscrutabilem facit. B.~ P.~ Sed ualere nos illos sinamus fil: et quo niam nos tibi, Aetnae incendia unde fiant, diximus; id uelim ego scire item ex te, ipsa ista quomodo fluant. B.~ F.~ Iam istud quidem fie- ri sine ullo negotio potest uel una Hesio di comparatione; qua ille in sua theo- gonia fluxisse ait tellurem, ubi eam post fulminatum Typhoeum igne cor reptam describit, isto (ni fallor) modo: ex quo san libet mihi suspicari etiam pa storem illum Ascraeum alquando Ae- tnam conscendisse; atq; inde sibi sumpsis se; quod de universa tellure script reliqt: Vritur ipsa ingens tellus; aestq; fu- rente Liquitur, albentis quondam ceu lami- na plumbi Arte uirum, flamm sq; caua fornace li- quescit: Seu ferrum (quan"q" hoc maternae uisce ra rupis In duras aluere uires); cum ferbuit olim Vulcani domitum manibus, terraq; fa- tiscit. Et quidem propterea illum ego plumbi, et ferri exempla posuisse crediderim; ut al teri ea cpararet, quae igne facilius corri- piuntur, et flut; ut sulfurea tellus omnis, et eae telluris partes, quae tenuiores sunt; alteri autem cum saxa omnia, tum ea, quae flammae resistunt magis, et sunt suapte natura duriora. B.~ P.~ Mihi haec quidem certe non displicent ipsa per se: atq; etiam delectauit me non ni- hil poetae ingenium; qui tam apte descri pserit fluentem, et ardentem tellurem: sed tamen tu fil nimium perparce res- pondes ad illa, quae peto: non modo enim istud ita simpliciter cupio, ea in- cendia qumodo fluant, scire abs te: sed etiam, ubi descenderint, quam faciem capiant; tum si perdurant adem sem- per, an alquando immutentur, audire. BEMBVS.~ FIL.~ Geram tibi morem pter; et ea, quae postulas ut po tero, explicabo. Pleno iam par- tu (ut maturior est omnis foetus, qui- cunq; in Aetnae matris utero coalescit) ni su parientis expellitur, et eiectatur, qua cunq; prius rimam inuenerit, aut uiam sibi parauerit ui sua: saepe tamen exit ex cratere, quem ipsi uidimus; nun"q" ex su- periore; "qp" uel e inscendere grauis ma- teria non queat; uel, quia inferius alia spiramenta sunt, non sit opus. Despu- mant igitur flammis urgentibus ignei ri ui pigro fluxu totas delambentes plagas: ii paulatim recedente calore priorem sibi naturam reposcentes in lapidem indure scunt fragilem san flammis eneruanti- bus, et si complectas, putrem. Stat ea confluuies, ueluti glacies, concreta usq;, ut alteri descendant riui: ii nanq; non suprfluunt; sed inter montis arenosam cutem, et priora concreta fluenta insinu antes sese cursum sibi medium quaert: sic, que prius induruerant; quia friabi- lia sunt (ut dixi); nouis incendiis ceden tia crepant, et in partes disiecta prosili- unt, quacunq; unda deurgens intrfluit: dinde cglaciantem eam altera subiit il- luuies; atq; ipsa tantundem facit: tum al tera item, et altera: non enim continua to fluore mons; sed per intermissos spi- ritus (ut supra commemorauimus) eru- ctatur: atq; ita nouissimis semper uincen tibus, multiplicatq; in immensum in- cdio ex igneis fluminibus fracti lapides altissimo congestu magnam partem mon tis inocuparunt: atq; ii, quo recentius fluxere, e et nigriores sunt, et firmio- res: aetate et pallescunt, et resoluuntur: inde ego esse arenarum plagas omnis, quae circa cacumen uisuntur, existimo. Materies omnis aridissima est; atq; ideo minus multo, "q" uiui lapides, pondero- sa; scabra adeo, ut breui mora, tan"q" a li ma, inscendentibus calcei exedantur. B.~ P.~ Atqui ego san in eo mal lem Empedoclem imitari; qui ascensu- rus amyclis aereis utebatur: sed sequere. B.~ F.~ Ea infra paruum craterem circmuersus totum montem comple- xa est; et cumulum eum, in quo maior crater est, sustinet: demittitur inde alcu bi per interualla imum in montem ob- liquis fluxibis; quq; Catana iacet, usq; in mare; lata saepe, qua uisus patet; hor- D rendum san spectaculum modo alueis hiantibus, modo impendentibus ripis. Inter maxima profluuia longe memo- rabile illud est; quod paulo ante nostr aetatem usq; intra Catanam decurrens non paruam urbis partem incendio de- populauit: neq; san descensus is minus, "q" per .cc.~ stadia conficitur. Quin etiam portum eum, de quo ait Virgilius Portus ab accessu uentorum immotus, et ingens Ie; sed horrificis iuxta tonat aetna ruinis, ita impleuere fluenta Aetnaea; ut iam errasse Virgilium putes, "qp" portum ibi esse ingentem dixerit, qui pen nul- lus siet. B.~ P.~ Istud nimi- rum est, quod a principio dixeras cedere illis uolentibus, atq; eorum contrahi ar doribus ipsum mare. B.~ F.~ Est ita quidem, ut dicis: sed (ut ad proposi tum reuertamur) reptare per eas crepidi nes, quas dixi, duobus mil.~ paff.~ necesse est quem uis cratrem uisuros: reliquum iter in equis conficitur. reptationis eius labor haud facile credas, "q" durus est, "q"; indigens uirentis genu; quippe, quia de- grauante uiatore temere ingesti lapides concedunt; et in ascensu raptissimo, ni probe posueris pedem, dimoto uno tota congeries deuoluitur, et in te ipsum ruit: adde, "qp" etiam, si in plano cecide- ris laedunt scabritie sua; et manus cre- bro contactu, nisi contexeris: offendun tur. Magna haec fortasse uidebuntur p ter audi ti tibi: magna enim sunt (ut mihi quid uideri solet); uerum nus"q" adeo, ac nobis uidentibus fuere: nam Aetna quan ta est, nemo quidem scit, qui non uidet. Ex summo uertice contemplari totam insulam licet, termini eius longe esse multo minus uidentur, "q" sunt. Brutia ora ita tibi sub oculis iacet; ut c posse traiicere pen quidem iactu lapidis putes: serena tempestate Nea- D ii politani etiam tractus extimantur. Ni- uibus per hyemem fer totus mons ca- net: cacumen neq; per aestatem uiduatur. B.~ P.~ Quid, quod hyemare tantum eas meminit Strabo? B.~ F.~ At experien tia ita te docet, usq; ipse auctor (quod qui dem uenia illius dixerim) non deterior. Quare illud mi pter eti, atq; etiam uide; ne quid te moueat, si aliqua ex parte huius nostri de Aetna sermonis cum uetustis scri ptoribus dissentimus: nihil enim impedit fuisse tum ea omnia, quae ipsi olim t radi dere, quorum permserint plurima in no stram diem; quaedam se immutauert; al qua etiam surrexerint noua: nam (ut caete ra omittam); quod cinerosa partim esse summa cacumina dictauere; eius rei nunc uestigium null apparet: cinis enim, qui queat conspici, toto mte nullus est: neq; id tamen omnibus annis fuit: nam mul torum testimonio accepimus, qui ui- dere, annos ab hinc quadraginta tan- tos ex Aetna cineres euolasse; ut per to- tam eam insulae partem, quae uersus Pe lorum iacet, uniuersam oleam abstule- rint; eos etiam in Italiam uentis feren tibus latos. Sed (ut ad niues illas redea mus) addebat idem Vrbanus Kalen- dis Iuniis ascendente se fatis largiter, a- bundq; ninxisse; tum iterum, qui se- ptimus fuerit post eum diem, dum ipse Randatii moraretur, in uniuersam montanam plagam niues fer in pedis al titudinem descendisse: in quo ipso licet et Pindarum suspicias scite cognomento usum; qui Aetnam niuium nutricem ap pellarit. Quo latere subest Catana, me dia fer inter ipsam, et cacumen regione purissimus, et perennis fons erumpit do rico uocabulo Crana ab incolis appella ta: caeterum toto monte supra radices nul lae aquae sunt; nisi quae uel ex niuibus emanant; cuius quidem rei eti Theocri- tum test habemus; in quo dum Galateae D iii Cyclops enumerat diuitias suas, haec eti am interserit, Est glacialis aquae riuus mihi, quem syl- uosa Nectareum in potum niuibus fluit Ae- tna solutis; aut si quae intra fagorum truncos plu- uiis descendentibus relinquuntur. At- qui res, et locus me monuere ut quod ibi uidimus pulcherrimum natura opus et mirati fuimus maxime, non prae- terirem. Altissima in specula; qua syl ua deficiente liberior prospectus in insu lam, et Tyrrhena fluenta dominatur; herbidus campus leni decumbit cliuo: hunc pini procrae pari distantes inter- uallo ducta corona circunsepiunt: in me dio fagus densissima quadrifido robore se subiiciens, celsior "q" caeterae, ueluti regi na ipsa consurgit: ea non statim ex imo discriminatur; sed a tellure per spatium cubitalem uno trunco contenta est: inde se in ramos csimiles aequalibus interual lis dispartitur: interne usq; ad imas radices arbor deficiens undis pluuialibus urnam ex sese facit: illae montano purgante aere, ac umbris solem arcentibus et fontanis ge lidiores sunt, et putealibus puriores. Ambigeres ibi tu quidem pter si quid eorum tibi laudandum esset; quid nam potissimum laudares, an prospectum eius loci, an locum; tum an arborem, an un- das: ita scite in alteris decordis (quasi qui dem id agerent; ut quid magis pulchrum esset, ambigeretur) et Hamadryas, et Nais conuenere: in honestandis uero alteris ad mirabile quidem est, quantum gratiae, uenustatsq; sibi inuicem afferant Iupiter Genio, et genius Ioui: quo fit; ut in utrisq; multum Venus eti permista sentiatur. B.~ P.~ O pulchras naturae deli- cias, uel etiam Deorum (ut poetis placet); si qui sunt, qui eum montem colant. B.~ F.~ Sunt pter (ut aiunt); atq; incolunt illo ipso quidem in loco. B.~ P.~ Mirabar; si haec temere dicerentur prouenire, praesertim a Si- culis; quos quidem constat propter ser- monis impunitatem, et licentiam etiam trilingues uocatos: sed quis inhabitat De us? B.~ F.~ Fauni esse fontem illum dicunt. B.~ P.~ Fabellam te uideo inchoare: sed quoniam in Faunum inci dimus, sequere: detineri enim me ab illo facile patior; cum quo te scio liben ter etiam carminibus ludere interdum solere. istud autem qui sciunt? an ita for tasse coniectantur? B.~ F.~ Videre se aiunt pastores ipsum Deum passim erran tem per syluas, et pascua; tum etiam seden tem sub illis arboribuscoronatum pinu, et tacentem saepius; interdum tamen eti fistula solantem amores. Sed continebo potius me hic pter leuia enim ista sunt; et mihi loqui tecum, nisi reuerenter, non licet: quan"q" quidem; si pergerem; face- remus ipsi hac in re; quod facere etiam reges in coenis solent: qui quidem in- ter apros, et pauones; quibus habun- dant quotidie; interdum tamen et alli- um poscunt, et betas. Neq; san animus noster uacare semper rebus seuerioribus potest: neq;; si uacet; tamen ex illis tam plenam capit iocunditatem; "q" si ea ip- sa remitteret interdum, et mox non longo interuallo intermissa reuocaret. Ita nos quidem nunc grauia illa phi- losophiae studia; quibus quidem cer- te id omne tempus soles, quod tibi per rempubli. licet impertire; melius eti- am fabellis istis leuioribus condiremus: et quidem licet maxime uel in Nonia- no fabulari. B.~ P.~ San quidem licet; dum illud tamen, sem- per teneatur; ut cerato remige Sirenas, quod aiunt. Et profecto poeta ille sapientissimus nun"q" Vlissi concessisset, quem prudentissimum semper facit; ut Sirenarum cantus audiret; nisi li- ceret etiam grauibus, et sapientibus ui ris; quorum tamen in numero me non pono; minus seriis adesse interdum re- bus, et lusus captare non adeo seue- ros; modo ne remiges audiant; hoc est, ne sensus pateant uoluptatibus; qui bus et demulcentur ipsi semper; et, ni- si ratione occlusi sint, saepe etiam fa- cillime capiuntur: quod tibi esse faci- undum in uita maxime semper cen- seo Bmbe fili: nam nisi te ita infor- maris, ut uoluptatum illecebris anim imperuium geras; non possum dice- re, "q" multae tibi occurrent species ea- rum; quae te non adolescentem mo- do (ut es nunc) demulcere possint, et delinire, ac iam etiam debellare, et de- uincere; sed plan etiam uirum. Iaq; illis aut magnanimiter imperandum est; quod fecerunt uiri omnes magni, et bo ni, et ii, quos propterea deos etiam ap- pellauere; uel omnino turpiter deserui- endum, in quo quidem tu (si me audi es) non committes; ut reiecta continen- tia, atq; ipso amore uirtutis ex illorum sis grege, de quibus praeclare Oratius, Nos numerus sumus, et fruges consu- mere nati, Sponsi Penelopes, nebulones, Anti- noq; In cute curanda plus aequo operata iu- uentus; Quis pulchrum fuit in medios dormire dies, et Ad strepitum citharae cessantum ducere curam. Sed quoniam iam aduesperascit, pro- cedamus in atrium: nugae autem pa- storales istae tuae sub umbris sunt po- tius, et inter arbores; "q" intra penates recensendae. Quae cum dixis- set, et iam in atrium peruenissemus, ego finem loquendi feci; ille cogitabun dus in bibliothecam perrexit. IMPRESSVM VENETIIS IN AEDIBVS ALDI RO MANI MENSE FE BRVARIO AN NO .M.~ .VD"." "*"